Document 1 :
28 février 1076.
Pierre Miron donne à la cathédrale d'Urgell ses alleux des comtés de Roussillon, Vallespir, Fenouillèdes et celui d'Ille, plus l'alleu d'Aiguatebia que ses ancêtres avaient acquis de saint Ermengol.
Source : Cebrià Baraut, « Els documents dels anys 1076-1092 de l'arxiu capitular de la Seu d'Urgell, Urgellia, t. VII.
« in villa Insula in eius terminis vel agencensiis, id sunt casas, casalibus, curtes cum illorum superpositis vel cum omnibus columbariis sive cum omnibus sacrariis qui sunt intra sacraria Sancti Stephani… vel cum ipsos mansos qui sunt in ipsa villa… »
Document 2 :
31 octobre 1168
Accord entre l'abbé d'Arles-sur-Tech et Bertrand de Buada. Le monastère donne en fief à Bertrand de Buada, « homme du seigneur abbé », un certain nombre de mas et de revenus à Coustouges, à charge pour lui de veiller aux intérêts du monastère sur ces terres.
Source : ADPO, 1 B 79, vidimus de 1187, parchemin, env. 100 cm x 15 cm. (extrait)
Hoc est translatum originalis instrumenti quod fuit factum de omnibus usaticis et iuris quod bertrandus de buada habet vel habere debet per sanctam mariam de arulis in honore sce marie et qui est in villa de custodia et in eius terminis tempore Raimundi abbatis. Originale instrumentum tale est. In dei nomine sit notum cunctis qualiter dompnus Raimundus abbas arulis cum omni conventu suo et Bertrandus de Buada post longas contentiones quod vertebantur inter eos de honore Custodie consilio dompno Bernardi Artalli Elensis episcopi et Petri de Mataplana archidiachoni et Bernardi de Curtesavino et Bertrandi capellani [de Que]rro curvo et Guillemi sacriste et magistri Uguonis fecerunt bonum finem et pacem inter se libera et gratuita voluntate sicut est criptum. In dei nomine ego Raimundus dei gratia abbas arulis assensu et voluntate nostri capituli donamus [tibi Bertrando] de Buada et uni semper de tua progenie qui sit dominius homo Sancte Marie de Arulis (...) et successorum nostrorum fevum in honore de Custodia quem nos ibi habemus ipsum mansum de Buada cum omnibus suis pertinentiis idem bordam de Podio Alamir et aliam de Frigido Pestet et aliam de Buada et II de Momirs et aliam de Laurencio Seger et aliam de Berengarius Manfredi et aliam de Bag et aliam de Toron et aliam de Bernardo Bofil et aliam de Ker et decimam de mil et de civada de omnibus predictis mansis et bordis. In villa de Rivo Perdito III mansos et ipsum de Migano et alium de Riera et alium de Plano et alium de Guillemum Cerdano et de istis mansis decimam de omnibus rebus et omnes iusticias et omnes exidas propter defunctorum. Et de gradu de Gutela usque ad aquam de unas defensam piscandi in Tec excepto nobis et nostris. Et in parrochia Sancte Marie de Custogia omnem decimam vini et frumenti sicut terminatur ab ipsa aqua quae exit de Provedronegs in antea contra solis ortum. Et tascham milii de Provedronegs. Et totam tascham de totis tractoris boschorum et de benovidiis Sancte Marie quas habet in Custodia exceptis masadis. Et tascham frumenti de honore Sancte Marie de Arulis quam habet in Custodia. Et campum quem vocant Cugul et boscum de Toras usque ad rocham de Falcone exceptis terris mansorum. Et boscum de Roirus quem tu facias bene custodiam ut pascant ibi nostri porci et tui, et in collectione glandum habeas terciam partem except[um quod] est de tuo fevo. Et castanedam de Podio unde habeas tu duas partes et mansionar[iam] per guayta de castaneda Sancte Marie de Arulis quam custodit mansionarius de Orseo habeas I sestarium current et sag unam quartam. Et quando mensurabimus in (manso : barré) nostro cellario de Custodia habeas X sestarios de segela currente pro vestimento et saccis. Et pro pane de albergis habeas duos sestarios de frumento rases et pro vino de albergis et pro levatoris vini habeas III sestarios de vino primo et III de dec in villa Sancti Laurencii II sestarios de civada currente. Et quod bajulus de Buada qui colligit taschas camiet vinum sibi de taberna de Buada de ipsis taschis. Et ipse tascharius habeat in unoquoque manso unum convivium sibi soli et redecima de omnibus taschis quas colligit et redecima tocius vini excepta decima vini et habeas redecime lini et canabi et de ordeo tascharum I sestarium currente pro braciatico, de segle alias, de milio alias, de avena alias. Et de his IIIIor rebus solagge 10et II sestarios rases ordei et alias II de segle pro servicio saionis. Hec omnia dantur in cellario Beate Marie et nichil aliud.
Document 3 :
Accord intervenu entre Guillaume d'Eus et l'abbé de Saint-Martin du Canigou, en 1176. L'abbé donne à Guillaume d'Eus un manse à Marquixanes et des maisons, ainsi que deux celliers dans la cellera.
Source : Prévôté majeure de Saint-Martin de Canigou, fol. 9, B. Alart, CM, t. VIII, p. 249-253 (extrait).
Notum sit omnibus quod Guillermus de Eus diu altercaverat cum abbatibus Canigonensis cenobii qui sibi acciones et appetitiones obponebant de honoribus quos tenebat in villa Marchexanis et in villari Lunato et in suis terminis per Canigonense cenobium. Ita terminatum est.
[...] et ego Petrus Dei gratia Canigonensium abbas et conventus Canigonensis cenobii […] donamus tibi [...] unum mansum cum omnibus suis pertinentiis in villa Marechexanis et in suis terminis quam etiam tu tenes et Guillermus de Na Fabra tenet per te et damus tibi domos circa mansum quas tenent Raimundus Molner et Raimundus Tixidor et damus ibi duos modios de blad annuatim in censu molendinorum Bernardi Poncii qui fuit condam. Et donamus tibi duos cellarios in cellaria de Marechexanis, unum secundum magnitudinem cellarii Sancti Martini, et alium magnitudinis aliorum. Omnia hec tenebas diu per Sanctum Martinum, preter duos cellarios que omnia teneas et habeas et tui posteri ad fevum per monasterium Canigoni. [...]
Document 4 :
En 1136, Bernard Bérenger, vicomte de Taxo, et son fils Hugues donnent à la Milice du Temple, ainsi que Jordane leur épouse et mère l'avait souhaité à sa mort, leur alleu de Prugnanes, dans la vicomté de Fenouillèdes, à quoi ils ajoutent la part de la cellera de Llupia qu'ils possèdent et que le vicomte est allé lui-même délimiter sur place avec des frères templiers.
Source : ADPO, Cartulaire du Temple, fol. 115 r°.
[…] Iterum ego Bernardus Berengarii jamdictus, ego Uguo, filius ipsius et Jordane predicte, donamus Deo omnipotenti et Beate Marie et Milicie Jherosolimitane prenominate, nostra bona voluntate, et pro redempcione animarum nostrarum et parentorum nostrorum, quandam partem cellarie quam habemus et habere debemus infra villam de Lopiano ubi est fundata ecclesia in honore Dei et Beati Thome Apostoli, que villa est in episcopatu Elnensi in termino de Valle Asperii. Et ista pars istius cellarie quam Deo donamus sicut ego Bernardus Berengarius jamdictus eam mostravi et pedoiui et terminaui cum Arnaldo de Bedoz et Arnaldo de Contrasto fratribus predicte Milicie. Terminatur ita ab oriente in ipso meo estare dominico quod est ad capud jamdicte ecclesie, a circio vero terminatur in via que venit a fossato et intrat ad ecclesiam Beati Thome, ab occidente vero terminatur in cellaria Sancti Petri de Rodas, a meridie autem terminatur in honore Sancte Marie de Campo. […]
Document 5 :
En 1204, Pierre Bernard vend à Pons de Vernet un manse dans la villa de Torreilles, et un cellier dans la cellera de Pierre de Castell.
Source : ADPO, 1B-46, parchemin original.
Notum sit cunctis quod ego Petrus Bernardi per me et per et per omnes meos presentes et futuros dono et vendo tibi Poncio de Verneto et tuis et cui dare vel dimitere volueris in perpetuum et iure vendicionis in presenti trado pro DLX solidos barchinonenses unum mansum quem habeo in adjacencia Sancti Juliani de Turreliis in eadem villa ad Pug Negre, afrontat de oriente et circio in carrera, de meridie in mansum Michaelis Textoris, de aquilone in mansum Petri Aladen, et amplius unum celarium quem habeo in celera Petri de Castello et cellarium quod Torrelanus Gheraldi tenet per me qui afrontat de meridie in vallum de celera, de omnibus aliis partibus in honore Petri de Castello, et amplius vendo tibi et tuis mansum et ortum quem tenet per me Ramundus Goldini et mansum quem tenet per me uxor Petri Textoris, isti mansus et ortus predictus afrontant de oriente in honore Petri de Castello de meridie in vallum celere, de circio et aquilone in carrera.
Document 6 :
En 1228, Guillem de Castell donne à Nunyo Sanz sa moitié du château qui se trouve dans la cellera de Torreilles, que celui-ci lui retourne en fief.
Source : ADPO, 1B9, parchemin original.
In nomine Domini. Notum sit cunctis quod ego Guillemus de Castello per me et omnes meos presentes atque futuros non vi metu ne compulsus non dolo vel fraude inductus, sed bona fide et absque ullo malo ingenio, cum hanc presenti publica scriptura in perpetuum valitura, gratis et ex mea liberalitate inter vivos, dono et laudo firmiterque concedo atque in presenti irrevocabiliter trado vobis domino Nunoni Sancio, totam meam medietatem integriter castri de Turrillis cum omnibus tenedonibus et pertinentiis et iuribus ad predictam medietatem competentibus et competituris, cuius alia medietas est vestra. Quod predictum castrum est intus cellariam et villa de Turrillis. Quam medietatem predictam cum omnibus juribus quos ibi habeo […]
Et nos dictus dominus Nuno Sancius […] tradimus tibi dicto Guillemo de Castello et tuis in perpetuum dictam medietatem castri cum omnibus tenedonibus et pertinentiis suis et juribus in feudum honoratum ad omnem bonum tuum intellectum et eam tibi comendamus. Ita videlicet ut inde tu et qui dictam medietatem castri tenueritis, sitis nostri boni homines fideles et vassalli et nostrorum. Et ego Guillemus de Castello predictus per me et per omnes meos recipio a vobis dicto domino Nunio Sancio dictam medietatem castri cum omnibus tenedonibus et pertinentiis et juribus suis que intus cellariam et villam de Turrillis sunt in feudum honoratum. […]
Document 7 :
En 1188, Alamande de Laroque et Raymond de Vilademuls, son mari, donnent à bail un cellier avec son antuxa qui se trouve dans la cellera du castrum de Laroque, dans la paroisse de Saint-Felix de Tanya.
Source : B. Alart, C.M., t. VI, p. 447, notule d'André Romeu, 1386.
Ego Alamanda de Rocha et Raymundus de Vilamulorum vir meus per nos… tradimus tibi Adalandi de Claperio presenti et infantibus… unum scellarium cum suo antuxano quem tu metipsa plantasti et edifficasti in cellaria castri de Rocha, in parrochia Sancti Felicis de Tainnano. Pro quo cellario cum suo antuxano… facietis nobis censum… annuatim unam canadam boni vini sicut ceteri cellarii predicti castri nobis faciunt et non aliud. Qui cellarius cum suo antuxano afrontat ab oriente cum predicto castello, a meridie in cellario Marie Brughere, ab occidente in casale Arnaldi de Garriga, ab aquilone in cellario Guillermi Johannis de Torrentibus, etc. pro intrata XII denarios barchinonenses etc. Actum III kalendas aprilis anno incarnacione Christi M C octuagesimo octavo. Regnante Philippo rege in Francia. Sig++na Alamande de Rocha et Raymundi. Sig+num Johannis Sabaterii bajuli castri de Rocha. Sig+num Arnaldi de Garriga bajuli. Sig+num Petri de Claperio. […]